monumenta.ch > Orosius > Caput 1
>>> Orosius, Historiae, Liber 2, 2

csg621.68  bke1009.31r  Caput 1 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Neminem iam esse hominum arbitror, quem latere possit, quia hominem in hoc mundo Deus fecerit. unde etiam peccante homine mundus arguitur ac propter nostram intemperantiam conprimendam terra haec, in qua vivimus, defectu ceterorum animalium et sterilitate suorum fructuum castigatur. 2  itaque si creatura Dei, merito et dispensatio Dei sumus; quis enim magis diligit, quam ille qui fecit? quis bsb65382.75 autem ordinatius regit, quam is qui et fecit et diligit? quis vero sapientius et fortius ordinare et regere facta potest, quam qui et facienda providit et provisa perfecit? 3  quapropter omnem potestatem csg621.69 a Deo esse omnemque ordinationem, et qui non legerunt sentiunt et qui legerunt bmv545.16 r recognoscunt. quod si potestates a Deo sunt, quanto magis regna, a quibus reliquae bav829.17 v potestates progrediuntur; 4  si autem regna diversa, quanto aequius regnum aliquod maximum, cui reliquorum regnorum potestas universa subicitur, quale a principio Babylonium et deinde Macedonicum fuit, post etiam Africanum atque in fine Romanum quod usque ad nunc manet, 5  eademque ineffabili ordinatione per quattuor mundi cardines quattuor regnorum principatus distinctis gradibus eminentes, ut Babylonium regnum ab oriente, a meridie Carthaginiense, a septentrione Macedonicum, bsb65382.76 ab occidente Romanum: 6  quorum inter primum ac novissimum, id est inter Babylonium et Romanum, quasi inter patrem senem ac filium parvum, Africanum ac Macedonicum brevia et media, quasi tutor curatorque venerunt potestate temporis non iure hereditatis adbke1009.31vmissi. quod utrum ita sit, apertissime expedire curabo.

bnf4871.29 bnf4872.28 bnf4874.21 bnf9665.25 csg547.18 med6535.103

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik